- MONTREVELLIA
- MONTREVELLIAFamilia Gall. Montrevel in Galliae Regno illustris, Balimiae stirpis ramus est. In hac enim cum a variis dominis variae lineae cognominatae sint, primaria facile est de Monterebello seu Montrevel dicta, cum A. C. 1427. Comitis dignitate cum hoc titulo mactaretur Iohannes. In cuius liberis, Iohannes primogenitus titulum Comitatus ad posteros propagavit; eius autem frater Petrus de Monte S. Sorlin appelatus est. Donec Petri nepos Marcus, ductâ Iohannis pronepte Bonâ, ad se transtulit ex altera linea decus semel stirpi collatum. Nihilominus Marci progenies mascula, cum etiam alia accessisent, in nepotibus defecit. Itaque Montrevellia hereditas ad Claudii (qui Marci frater erat) filium Franciscum delapsa est, et adhuc in posteris haeret, quorum progenitores hi fuêre. Guido de la Baume Comes de Montrevel, qui obiit A. C. 1516. ex Iohanna (filia Iohannis de Longvy Dn. de Raon et Giury) pater fuit Claudii de la baume Baronis de Mont S. Sorlin: quu et Guilielmâ d'Igny, genitus Franciscus de la Baume Comes de Montrevel, iunxit sibi Franciscam agnatam (filiam Iohannis IV. de la Baume Comitis de Montrevel, neptem Marci de la Baume Comitis de Montrevel et Bonae, Iohanne III. de la Baume Comite de Montrevel genitae) eque illa fuscepit Antonium de la Baume Comitem de Montrevel vel M. de S. Martin le Chastel, qui obbit A. C.1595. Huic ex Nicolaa de Montmertin natus Claudius Franciscus dela Baume Comes de Montrevel obiit A. C. 1621. Pater ex Iohanna d'Agoult de Montauban de vesq. de Montlor (filia Francisci Ludo vici d'Agoult et de Montauban Comit de Sault) Ferdinandi comitis de Montrevel, Caroli M. S. Martini (cui nupsit Albertina Maria de la Baume de S. Martin) Mariae (quam matrimonio sibi iunxit Spiritus Alartus Dn. d'Esplan) Margaretae (Francisco do Galles, Baroni de Miribel elocatae) Iohannae Monialis et Franciscae: e quibus Ferdinandus, ductâ Mariâ Olier de Nointel genuit Marchionem de Saint Martin, patrem Marchionem de Savigny atque Comitem de Brancion. Spenerus Part. I. p. 104. et in Ind.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.